Epistola I B. Joannis*

Caput 5: Versus 1

Omnis qui credit.Credit, qui sic vivit quomodo Christus praecepit, aliter et daemones credunt. Opera autem praeter fidem, vel nulla, vel, etiamsi bona videantur, sunt inania, quia sunt praeter viam, quae Christus est. Vere qui diligit Deum, diligit fratrem. Nam qui diligit Deum Patrem, diligit Deum Filium, a Patre genitum, et qui diligit Deum Filium, diligit etiam Dei filios, membra illius capitis.
(* Traductions européennes)